Archive for August 2008
Firefox
Add comment August 27, 2008
«Da versagen unsere Unis» (Wissenschaft, NZZ Online)
Add comment August 27, 2008
DE DIVINATIONE LIBER PRIOR
Quid ego, quae magi Cyro illi principi interpretati sint, ex Dinonis Persicis fibris proferam? Nam cum dormienti ei sol ad pedes visus esset, ter eum scribit frustra adpetivisse manibus, cum se convolvens sol elaberetur et abiret; ei magos dixisse, quod genus sapientium et doctorum habebatur in Persis, ex triplici adpetitione solis triginta annos Cyrum regnaturum esse portendi. Quod ita contigit; nam ad septuagesimum pervenit, cum quadraginta natus annos regnare coepisset.
47 Est profecto quiddam etiam in barbaris gentibus praesentiens atque divinans, siquidem ad mortem proficiscens Cafianus Indus, cum inscenderet in rogum ardentem, „O praeclarum discessum,“ inquit, „e vita, cum, ut Herculi contigit, mortali corpore cremato, in lucem animus excesserit! “ Cumque Alexander eum rogaret, si quid vellet, ut diceret, “ Optume, “ inquit; “ propediem te videbo. “ Quod ita contigit; nam Babylone paucis post diebus Alexander est mortuus.
Add comment August 24, 2008
Backup (I): Eine Backupstrategie entwickeln » imgriff.com
Add comment August 15, 2008